ch. 1
Lys.1.1
Lysander Lacedaemonius magnam reliquit sui
famam, magis felicitate quam virtute partam: Athenienses enim adversus Peloponnesios bellum gerentes
Lys.1.2
sexto et vicesimo anno confecisse apparet, neque id
qua ratione consecutus sit latet: non enim virtute sui
exercitus, sed immodestia factum est adversariorum,
qui, quod dicto audientes imperatoribus suis non erant,
dispalati in agris relictis navibus in hostium venerunt
potestatem. quo facto Athenienses se Lacedaemoniis
dediderunt.
Lys.1.3
hac victoria Lysander elatus, cum antea
semper factiosus audaxque fuisset, sic sibi indulsit,
ut eius opera in maximum odium Graeciae Lacedaemonii pervenerint.
Lys.1.4
nam cum hanc causam Lacedaemonii dictitassent sibi esse belli, ut Atheniensium impotentem dominationem refringerent, postquam apud
Aegos flumen Lysander classis hostium est potitus,
nihil aliud molitus est quam ut omnes civitates in
sua teneret potestate, cum id se Lacedaemoniorum
causa facere simularet.
Lys.1.5
namque undique, qui Atheniensium rebus studuissent, eiectis decem delegerat in una
quaque civitate, quibus summum imperium potestatemque omnium rerum committeret. horum in numerum
nemo admittebatur, nisi qui aut eius hospitio contineretur aut se illius fore proprium fide confirmarat.